Latin
Book 1, Book 4
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 4.16
Unproofread scanNot analysed yet
XVII. Tunc Chramnus jam accepta Uviliacharii filia, Parisios accedens, secum Childebertum regem constringit in fide atque charitate, jurans se patri esse certissimum inimicum. Childebertus autem rex, dum Chlothacharius contra Saxones decertaret, in Campaniam Rhemensem accedit, et usque Rhemis civitatem properans, cuncta prædis atque incendio devastavit. Audierat enim fratrem suum a Saxonibus fuisse peremptum, et regno suo cuncta subjici æstimans, quæ adire potuit universa pervasit.