Latin
Book 1, Book 4
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 4.17
Unproofread scanNot analysed yet
XVIII. Tunc et Austrapius dux Chramnum meluens, in basilicam sancti Martini confugit: cui tali in tribulatione posito non defuit divinum auxilium. Nam cum Chramnus ita eunt constringi jussisset, ut nullus illi alimenta praebere præsumeret, et ita arctius custodiretur, ut nec aquam quidcm ci haurire liceret, quo facilius compulsus inedia, ipse sponte sua de basilica sancta periturus exiret: accedens quidam vasculum illi cum aqua seimvivo detulit ad potandum. Quo accepto, vclociter judex loci advolavit, ereptumque de manu ejus, terrae diffudit. Quod velox Dei ultio, et beati antistitis virtus est subsecuta. Ea namque die judex, qui ista gesserat, correptus a febre, nocte media exspiravit; nec pervenit in crastinum ad illam horam, qua in basilica sancti poculum de manu excusserat fugitivi. Post illud miraculum, omnes ei opulentissime quæ erant necessaria detulerunt. Redeunte autem in regnum suum rege Chlothachario, magnus cum eo est habitus. Tempore vero ejus, ad clericatum accedens apud Sellense castrum g, quod in Pictava habetur dioecesi, ordinatur: futurum ut deccdente Pientio antistite, qui tunc Pictavam rcgebat Ecclesiam, ipse succederet. Sed rex Charibertus in aliud vertit sententiam. Denique cum Pientius episcopus h ab bac luce migrasset, apud Parisios civitatem Pascentius, qui tunc abbas erat basilicæ sancti Hilarii, ei succedit, ex jussu regis Chariberti, clamante Austrapio sibi hunc redhiberi I locum: sed parum ei jactati profuere sermones. Ipse quoque regressus ad castrum suum, mota super se Theifalorum i seditione, quos sæpe gravaverat, lancea sauciatus cru. deliter vitam finivit. Dioeceses vero suas Ecclesia Pictava recepit.