Latin
Book 1, Book 4
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 4.18
Unproofread scanNot analysed yet
XIX. Tempore quoque Chlothacharii regis, sanctus Dei Mcdardus episcopus, consummato boni operis cursu, et plenus diorum, sanctitate [roecipuus, diem obiit. Quem Chlothacharius rcx cum summe honore apud Suessionas civitatem sepelivit, et ba silicam super eum fabricare coepit; quam postea Sigibertus filius ejus explevit, atque composuit. Ad cujus bcatum sepulcrum vidimus vinctorum compedes atque catenas disruptas confractasque jaccre,, quæ usque hodie in testimonium virtutis ejus, ad ipsum beati sepulcrum reservantur. Sed ad supenora redeamus.