Latin
Book 1, Book 4
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 4.29
Unproofread scanNot analysed yet
XXX. Sigibertus vero rex Arelatensem urbem capere cupiens, Arvernos commoveri praecepit. Erat enim tunc Firminus comes urbis illius, qui cum ipsis in capite abiit. Sed et do alia parte Audouarius a cum cxercitu advenit, ingressique urbem Arelatensem, sacramenta pro parte Sigiberti regis exegerunt. Quod cum Guntehramnus rex comperisset, Celsumpatriciumcumexercitu illuc dirigit: qui abiens Avennicam I Avenionem ]urbem abstulit. Accedens autem Arelatem, et vallans eam, impugnare exercitum Sigiberti, qui infra muros continebatur, coepit. Tunc Sabaudus episcopus dixit ad eos: Egredimini foras, et inite certainen, quia non poteritis sub murorum conclusione degentes, neque nos, neque urbis Islius subjecta defendere. Quod si vos Deo propitio illos devincitis, nos fidem quam promisimus custodiemus: si vero iili contra vos invaluerint, ecce reseratas reperietis portas; ingredimini ne pcreatis. Hoc illi dolo delusi, egressi foras bellum parant; sed superati ab exercitu Celsi, fugam ineunt, venientesque ad urben, portas reperiunt obseratas. b Cumque exercitus a tergo jaculis feriretur c, opcrireturque lapidibus ab urbanis, ad amnem Rhodanum dirigum, ibiquc parmis superpositi, ulteriorem ripam expetunt. Sed multos ex his violentia amnis direptos enecavit, fecitque Rhodanus tune Arvernis, quod fccisse quondam Simois legitur de Trojanis: . . . . . . Correpta sub undis Scuta virum, galeasquc, ct fortia corpora volvit. Apparent rari nantes in gurgite vasto. (Virg. Æneid. lib. I.) Qui vix natandi, ut diximus, impulsu, parmarumquc adjuti adminiculo, littoris alterius plana contingere potucrunt. Qui nudati a rebus, ab equitibus [Al. equis] destituti, non sine grandi contumelia patriæ restitutisunt. Firmino tamen e et Audouario discedendi via indulta est. Multi ibi tunc viri ex Arvernis, non solum torrentis impetu rapti, verum etiam gladiorum ictibus sunt prostrati. Ac sic Guntchramnus rex recepta urbe illa, juxta consuetudinem bonitatis suae, Avennicam ditionibus fratris i sui restituit.