Latin
4.30.1 to 4.30.14
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 4.30.1-14
Unproofread scanNot analysed yet
XXXI. igitur in Galliis magnum prodigium i de Taureduno castro apparuit, quod super Rhodanum fluvium in monte collocatum crat. Qui cum per dies amplius sexaginta nescio quem mugitum daret, tandem scissus atque separatus mons ille ab alio monLe sibi propinquo, cum hominibus, ecclosiis, opibusquc ac domibus in fluvium ruit, exclusoque amnis illius. Httore, aqua retrorsum petiit Locus cteuim ille ab utraque parte a montibus conclusus erat, inter que rum angustias torrens defluit. Inundans ergo superiorem partem, quæ ripae insidebat a, operuit atquo delevit. Accumulata enim aqua erumpeus deorsum, inopinatos reperiens homines, ut desuper fecerat, ipsos enecavit, domos evertit, jumenta delevit, et quæ cuncta littoribus illis insidebant, usque ad Jenubam i civitatem, violenta atque subita inundatione diripuit atque subvertit. Traditur a multis tantam congericm inibi aquæ fuisse, ut in antedictam civitatem super muros ingrederetur. Quod dubium nun est, quia, ut diximus, Rhodanus in locis illis inter angustias montium defluit, nec babuit in latere, cum fuit exclusus, quo se diverteret: commotumque montem qui descenderat adsemet erupit, et sic cuncta delevit. Quod cum factum fuisset, triginta monachi, unde castrum ruerat advenerunt, et terram illam, quae monte diruente remanserat, fodientes, æs sive ferrum reperiunt. Quod dum agerent, mugitum montis, ut prius fuerat, audierunt. Sed dum a sæva cupiditate retinentur, pars illa quae nondum ruerat, super eos cecidit, quos operuit atque inlerfecit, nec ultra inventi sunt. Similiter et ante cladem Arvernam, magna regionem illam prodigia terruerunt. Nam plerumque tres aut quatuor splendores magni circa solem apparuerunt, quos rustici soles vocabant, dicentes: Ecce tres vel quatuor soles in coelo. Quadam tamen vice in kalendis Octobribus, ita sol obscuratus apparuit, ut nee quarta quidem pars in eodem lucens remaneret, sed teter atque de.