Latin
Book 1, Book 4
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 4.36
Unproofread scanNot analysed yet
¥XXXVII. Sanctus vero Friardus boc nihilominus tempore, quo sanctus Nicetius obiit plenus dierum, sanctitate egregius, actione sublimis, vita nobilis; de cujus miraculis quædam in libro, quem de Vita ejus scripsimus memoravimus. In cujus transitu adveniente Felice episcopo, cellula tota contremuit, unde non ambigo aliquid ibidem fuisse angelicum, quod sic locus ille ipso transeunte tremucrit, quem episcopus abluens, atque dignis vestimentis involvens, sepulturæ mandavit.