Latin
Book 1, Book 4
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 4.37
Unproofread scanNot analysed yet
XXXVIII Al. xxxII]. Ergo, ut ad hstoriam recurramus d, mortuo apud Hispaniam Athanagildo rege, Leuva cum Leuvieldo fratre regnum accepit. Defuncto igitur Leuvane, Leuvieldus frater ejus tutum regnum occupavit. Qui uxore mortua, Gunthsuentbam *reginae Brunichildis matrem accepit, duos filios de prima uxore habens, quorum unus Sigiberli, alius Chilperici filiam desponsavit. lle quoque inter eos regnum aequaliter divisit, inter (iciens omnes illos qui reges interimere consueverant, non relinquens ex eis mingentem ad parietem.