Latin
Book 1, Book 4
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 4.41
Unproofread scanNot analysed yet
XLIII [Al. XXXVII]. Fueruntque in hoc praelio Salonius i et Sagittarius fraLres atque episcopi, qui non cruce coelesti muniti, sed galea aut lorica saeculari armati, multos manibus propriis, quod pejus est, interiecisse referuntur. naec prima Mummoli in certamine victoria fuit. Posthaec Saxones, qui cum Lan. gobardis in Italiam venerant, iterum prorumpunt in Gallias, et infra territorium Regense, id est apud Stablonem i villam castra ponunt, discurrentes per villas urbium vicinarum, diripientes prædas, captivos abducentes, vel etiam cuncta Nastantes. Quod cum Mummolus comperisset, exercitum movet, irruensque supcr eos, multa ex his millia interfecit, et usque ad vesperam cædere non destitit, donec nox finem faceret. Ignaros enim repererat homines, et nibil de his quae accesserunt autumantes. Mane autem facto statuunt Saxones excrcitum, præparantes se ad bellum. Sed intercurrentibus nuntiis pacem fecerunt, datisque muneribus Mummolo, relicta universa regionis praeda cum captivis, discesserunt a: jurantes prius quod ad subjectionem regum, solatiumque [It. auxilium] Francorum redire deberent in Gallias. Igitur regressi Saxones in Italiam, assumptis secum uxoribus et parvulis, vel omni supellectile facultatis, redire in Gallias destinantes, scilicet ut a Sigiberto rege collecti, in loco unde egressi fuerant, stabilirentur. Feceruntque ex se duos, ut aiunt, cuneos: et unus quidem per Niceam urbem, alius vero per Ebredunensem venit, illam revera tenentes viam, quam anno superiore tenuerant: conjunctique sunt in Avennico territorio. Erat enim tunc tempus messium, et locus ille maxime fructus terræ sub divo rEd. dio] habebat, nec quidquam ex his domi incolae reeondiderant. Denique accedentes in areas, segetes inter se dividunt; colligentesque ac trituranles, frutuenta comedebant, nibil ex his, cis qui laboraverant, relinquentes. verum postquam expensis fructibus ad littus Rhodani amnis accesserunt, ut transacto torrente, regno se regis Sigi berti conferrent, occurrit cis Mummolus, dicens: Non Iransibidepopulastis, tis torrentem hunc. Ecce reginnes domini mei regiscollegistis segetes, pecora devastaslis c, tradidistis domus incendiis, oliveta ac vineta succidistis. Non ascendetis, nisi satisfaciatis prius his quos exiguos reliquistis. Alioquin non effugietis manus meas, nisi ponam gladium super vos, et uxores et parvulos vestros, et ulciscar injuriam domim mei Guntebramni regis. ,Tunc illi timentes valde, dantes multa numismatis aurei millia|pro redemptione sua transire permissi sunt: et sic Arvernis pervenerunt. Erat tunc vernum tempus, proferebant ibi regulas e æris incisas pro auro, quas quisque videns, non dubitabat aliud, nisi qnod aurum probatum atque examinatum esset. Sic enim coloratum ingenio nescio quo fuit: unde nonnulli hoc dolo se-. ducti, aurum antes et æs accipientes, pauperes. flcti sunt. Hi vero, ad Sigibertum regem traoseuntel, in locum unde prius egressi fuerant, stabiliti sant.