Latin
Book 1, Book 4
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 4.40
Unproofread scanNot analysed yet
XLII [AI. XXXVI]. Eunius quoque, cognomento Mummolus, a |rege Guntehramno patriciatum promeruit: de cujus militiae origine, altius quaedam repetenda putavi. Hic etenim Peonio. patre ortus. Antissiodorensis urbis incola fuit. Pocius vero hujus municipii comitatum regebat. Cumque ad renovandam actionem f, muuera regi per filium transmisit, ille datis rebus paternis, cornitatum patris ambivit, supplantavitque genitorem, uemsublevare debuerat. Ex hoc vero gradatim proficiens, ad majus culmen evectus est. Igitur pro. rumpentibus Langobardis in Gallias, Amatus patricius, qui nuper Celsi successor exstiterat, contra eos abiit, commissoque bello terga vertit, ceciditque I ibi. Tantamque tunc stragcm Langobardi feruntur fo. cissc de Burgundionibus, ut non possit colligi numerus occisorum: oneratique præda discesserunt iterum in Italiam. Quibus discedentibus, Eunius, qui et Mummolus, arcessitus a rege, patriciatus culmen meruit. ,Irruentibus iterum Langobardis lin Gallias, et usque Mustias-Calmes accedentibus, quod adjacet civitati Ebredonensi, Mummolus exercitum movet, et cum Burgundionibus illuc proficiscitur. Circumdatisque Langobardis cum exercitu, factis etiam concidibus, per devia silvarum irruit super eos: multos interfecit, nonnullos cepit, et regi direxit. Quos ille per loca dispersos custodire præcepit, paucis quodammodo per fugam elapsis, qui patriæ nuntiarent.