Latin
Book 1, Book 4
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 4.43
Unproofread scanNot analysed yet
XLV [Al. XXXIX]. Posthæc tres Langobardorum duces k, id est Amo, Zaban, ac Rhodanus, Gallias irrupere. Et Amo quidem Ebredunensem carpens viam usque Machovillam 1 Avennici territorii, quam Mummolus munere meruerat regio, accessit: ibique fixit tentoria. Zaban vero per Diensem *descendens nrbem, usque Valentiam venit, ibique castra posuit. Rhodanus autem Gratianopolitanam urbem aggressus est, ibiqae papiliones extendit. Et Amo quoque Arelatensem debellavit provinciam, cum urbibus quae circumsitæ sunt. Et usque ipsum Lapideum campum b, qui adjacet urbi Massiliensi accedens e, tam de pecoribus, quam de hominibus denudavit: Aquensibus autem obsidionem paravit, de quibus viginti duabus libris argenti acceptis abscessit. Sicque et Rhodanus ac Zaban in locis quibus accesserant, fecerunt. Que cum Mummolo perlata fuissent, exercitum movit, etRhodano, qufGratianopolitanam urbem debellabat, occurrit. Sed cum Iseram fluvium exercituslaboriose transiret,nutuDei ani mal amnem ingreditur, vadum ostendit: et sic populus in ulteriorem ripam egreditur. Quod videntes Langobardi, nec morati, evaginatis gladiis hos appetunt, commissoque bello,in tantum caesi sunt, ut Rhodanus sauciatus lancea ad montium excelsa confugeret. Exinde cum quingentis viris qui ei remanserant, per devia silvarum prorumpens, ad Zabanem pervenit, qui tunc urbem Valentiam obsidebat: narravitque ei omnia quae acta fuerant. Tunc datis pariter cunctis in predam, ad Ebredunensem urbem regressi sunt: ibique eis cum innumero exercitu Mummolus in faciem venit, commissoque praelio, Langobardorum phalangae usque ad internecionem caesae, cum paucis duces in Italiam sunt regressi. Cumque usque Sigusium e urbem perlati fuissent, et eos incolae loci dure susciperent, præsertim cum Sisinnius magister militum a parte imperatoris in hac urbe resideret: simulatus Mummoli puer in conspectu Zabanis, Sitinnio litteras protulit, salutemque ex nomine Mummoli dedit, dicens: En ipsum in proximo. Quod audiens Zaban, cursu veloci ab urbe ipsa digressus praeteriit. His auditis Amo, collecta omni praeda in itinere, proficiscitur: sed resistentibus nivibus, relicta praeda, vix cum paucis erumpere potuit. Exterriti enim erant virtute Mummoli.