Latin
Book 1, Book 4
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 4.44
Unproofread scanNot analysed yet
XLVI [Al. XLJ. Multa enim Mummolus bella gessit, in quibas victor exstitit. Nam post mortem Cha-' riberti, cum Chilpericus Turonis ac Pictavis pervasisset, quae Sigiberto regi per pactum in partem venerant, conjunctus rex ipse cum Guntchramno fratre suo, Mummolum eligunt, qui has urbes ad eorum [Al. verum] dominum revocare debcrel. Qui Turonis veniens, fugato exinde Chlodovecho Chilpcric! filio, exactis a populo ad partem regis Sigiberti sacramentis, Pictavos accessit. Sed Basilius ac Sigharius i Pictavi cives, collecta multitudine, resistere voluerunt: quos de diversis partibus circumdatos oppressit, obruit, interemit; et sic Pictavos accedens, sacramenta exegit. Hæc interim de Mummolo dicta sufficiant g: reliqua in posterum sunt dirigenda.