Latin
Book 1, Book 4
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 4.8
Unproofread scanNot analysed yet
-VIII. Regnante vero Agilane apud Hispaniam, cum populum gravissimo dominationis suæ jugo attereret cxercilus imperatoris Ilispanias est ingressus, el civitates aliquas pervasit. Interfecto autem Agilane, Athanagildus regnum accepit. Qui multa bella contra ipsum exercitum postea egit, et eos plerumqnc devicit; civitatesque, quas male pervaserant, ex parte auferens de potestate eorum.