Latin
Book 1, Book 5, prologus
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 5.32
Unproofread scanNot analysed yet
XXIX. Chilpericus vero rex descriptiones novas et Graves in omni regno suo Geri jussit. Qua de eausa multi relinquentes civitates illas [Al. suas], vel possessiones proprias, alia regna petierunt, satius ducentes alibi peregrinari, quam tali periculo subja-, cere. Statutum enim fuerat, ut possessor de propria terra unam amphoram vini per aripennem e redderet. Sed et aliae functiones infligebantur multae, tam de reliquis terris, quam de mancipiis: quod inpleri non poterat, Lemovicinus quoque populus cum se cerneret tali fasce gravari, congregatus in calendis Martiis, Marcum referendarium, qui hæc agere jussus fuerat, interficere voluit: et fecisset utique, nisi eum episcopus Ferreolus i ab imminenti discrimine iibcrasset. Arreptis quoque libris descriptionum, incendio multitudo conjuncta concremavit: unde multum molestus rex, dirigens de latere suo personas, immensis damnis populum afDixit, suppliciisque conterruit i, morte mulctavit. Ferunt ctiam tunc abbates atque presbyteros ad stipites extensos diversis subjacuisse tormentis, calumniantibus regalibus missis, quod in seditione populi ad incendendos libros satellites [I. adjutores] adfuissent, acerbiora quoque deinceps infligentes tributa.