Latin
Book 1, Book 5, prologus
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 5.33
Unproofread scanNot analysed yet
XXX. Britanni quoque graviter regionem Rhc. donicam vastaverunt, incendio, praeda, captivitate: qui usque Cornudum vicum debellando progressi sunt. Eunius [AL Eonius] vero episcopus de exsilio reductus, Andegavo ad pascendum delegatur, nec ad civitatem suam Veneticam redire permiUitur. Bippolenus vero dux contra Britannos dirigitur, et loca aliqua Britanniae ferro incendioque opprimit: quae res majorem insnuiam excitavit.