Latin
Book 1, Book 5, prologus
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 5.34
Unproofread scanNot analysed yet
XXXI. Dum hæc agerentur in Galliis a, Justinus impleto imperii octavo decimo anno, amentiam quam incurrerat, cum vita finivit. Quo sepulto, Tiberius Cæsar arripuit jam olim aggressum imperium b. Sed cum eum secundum consuetudinem loci ad spectacullin) circi praestolaretur populus processurum, parare ei cogitans pro parte Justiniani insidias, qui tunc nepos Justini habebatur, ille per loca sancta processit. Completaque oratione, vocato ad se urbis papa, cum consulibus ac praefectis palatium est ingressus. Dehinc indutus purpura, diademate coronatus, throno imperiali impositus, cum immensis laudibus imperium confirmavit. Factionarii quoque opperientes ad circum, cum cognovissent quae acta fuerant, pudore confusi sine effectu regressi sunt, nihil homini qui in Deo spem posuerat adversari valentes d. Transactis igitur paucis diebus, adveniens Justinianus, pedibus se projecit imperatoris, quindecim ei centenaria auri deferens ob meritmu gratiæ. Quem ille secundum patientiae suae rilum colligens, in palatium jussit assistere. Sophia vero Augusta immemor promissionis, quam quondam in Tiberium habuerat, insidias ei tentavit intendere. Procedente autem eo ad villam, ut juxta ritum huperialem triginta diebus ad vindemiam jocundaretur e,vocato clam Justiniano, Sophia voluit eum erigere in imperium. Quo comperto, Tiberius cursu veloci ad Constantinopolitanam civitatem regreditur, apprehensamque Augustam, ab omnibus thesauris spoliavit, solum ei victus quotidiani alimentum re- Hnqucns. Segregatisque pueris ejus ab ea, alios posuit de fidelibus suis, mandans prorsus ut nullus de anterioribus ad eam haberet accessum. Justinianum vera objurgatum tanto in posterum amore dilexit, ut tilio ejus filiam suam promitteret, rursumque tilio suo filiam cjus expeteret: sed non est res sortita effeclum. Exercitus ejus Persas debellavit, victorque regressus, tantam molem praedae detulit, ut crederetur cupiditati humanae posse sufficere. Viginti elaphanti capti ad imperatorem deducU sunt f.