Latin
Book 1, Book 5, prologus
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 5.44
Unproofread scanNot analysed yet
XLI, Post hæc 1 E! affus Catalaunensis episcopus, propter causas Brunichildis reginæ, in Hispanias in legationem directus, correptus a febre nimia, spiritum exhalavit, et exinde delatus mortuus, ad civitatem suam sepultus est. Eonius quoque episcopus, quem legatum Britannorum supra meminimus a, ad civitatem suam regredi non permissas, ut Andegavis pasceretur de publico a rege praeceptum est. Qui Parisios adveniens, dum die Dominica sacrosancta solemnia celebraret, emissa cum hinnitu voce terræ corruit. Erumpente vero ab ore ejus et naribus sanguine, inter manus deportatus est, sed convaluit. Nimium enim vino deditus erat, et plerumque ita deformiter inebriabatur, ut gressum facere non valeret.