Latin
Book 1, Book 5, prologus
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 5.45
Unproofread scanNot analysed yet
XLII. Mirus rex Galliciensis legatos ad Guntchramnum rcgem direxit. Cumque per Pictavum terminum præterirent, quem tunc Chilpericus rex tenebat, nuntiata sunt ei. At ille sub custodia sibi cos exhiberi praecepit, et Parisios custodiri. Eo tempore apud Pictavensem civitatem lupus ex silvis veniens, per portam ingressus est, clausisque portis infra muros ipsius urbis oppressus, occisus est. Asserebant enim quidam et cœlum ardens se vidisse. Liger fluvius major ab anno superiore fuit, postquam ei Caris torrens se adjunxit. Ventus auster nimium violenter cucurrit, ita ut silvas prosterneret, domos erueret, sepes efferret, ipsosque homines ad internecionem usque volutaret. Erat enim spatium ejus in latitudinem quasi jngera septem; longitudo autein non potuit æstimari. Nam et galli plausum cantas in initio noctis saepe dederunt. Luna contenebricata est, et cometes stella apparuit. Gravis autem lues in populo subsecuta est. Legati autem Suevorum e post annum dimissi, ad propria redierunt.