Latin
Book 1, Book 6
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 6.14
Unproofread scanNot analysed yet
XIV. Anno i igitur septimo Childeberti regis, qui erat Chilperici et Guntchramni vicesimus et priluus, mense Januario, pluviæ, coruscationes atque tonitrua gravia fuerunt, flores in arboribus ostensi sunt; stella, quam cometem superius nominavi, apparuit, ita ut in circuitu ejus mag. na nigredo esset. Et illa tanquam in foramine aliquo posita, ita inter tenebras relucebat, scintillans, spargensque comas. Prodibat autem ex ea radius mirae magnitudinis, qui tanquam fumus magnus incendii apparebat a longe. Visa est autem ad partem occidentis in hora noctis prima. In die autem sancto Paschae apud Sues- Bionas civitatem caelum ardere visum est, ita ut duo apparerent incendia: et unum erat majus, aliud vero minus. Post duarum vero horarum spatium conjuncta sunt simul; factaque pharo [AI. igni] magna, evanuerunt. In Parisiaco vero termino verus sanguis ex nube defluxit, et super vestimenta multorum hominum cecidit, et ita tave maculavit, ut ipsi propria indumenta horrentes abnuerent. Tribus enim locis in termino civitatis illius hoc prodigium apparuit. In Silvanectensi vero territorio hominis cujusdam domus, cum ille mane surgeret, sanguine respersa ab intus apparuit. Magna igitur. eo anno lues in poputo fuit: valetudines variae, malignae a, cum pusulis et vesicis, quae multum populum affecerunt morte. Multi tamen adbibentes studium, evaserunt. Audivimus enim oo anno in Narbonensem urbem inguinarium morbum graviter desævire, ita ut nuUum esset spatium, cum homo correptus fuisset ab eo.