Latin
Book 1, Book 6
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 6.15
Unproofread scanNot analysed yet
XV. Felix vero episcopus Namneticae civitatis, in bane valetudinem corruens, graviter aegrotare cœpit. Tunc vocalis ad se episcopis, qui propinqui erant, supplicat ut consensum, quem in Burgundionem nepotem suum fecerat, suis subscriptionibus rOOorarent. Quod cum factum fuisset, eum ad me dirigunt. Erat tunc temporis Burgundio, quasi an. norum viginti quinque. Qui veniens, rogat ut accedens usque Namne'as, episcopum eum in locum avunculi, qui adhuc superstes erat, tonsoratum consecrarc deberem. Quod ego abnui, quia canonibus non convenire cognovi c. Consilium tamen præbui, dicens: Habemus scriptum in canonibus, fili, non posse quemquam ad episcopatum accedere, nisi prius ecclesiasticos gradus regulariter sorLiatur d. Tu ergo, dilectissime, revertere illuc, et pete, ut ipse te qui elegit debeat tonsorare. Cumque presbyterii honorem acceperis, ad ecclesiam assiduus esto; et cum eum Deus migrare voluerit, tunc facile episcopalem gradum ascendes. At ille regressus, consilium acceptum adimplere dissimulavit, eo quod Felix episcopus ab incommodo levius agere videretur. Sed postquam febris discessit, tibiæ ejus ab humore pusulas emiserunt. Tunc cantharedarum cataplasmam e nimium validam ponens, computrescentibus tibiis, anno episcopatus sui tricesimo tertio, aetate septuagenaria, vitam finivit f. Cui Nonnichius consobrinus ejus, rege ordinante, successit.