Latin
Book 1, Book 6
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 6.16
Unproofread scanNot analysed yet
XVI. Audiens I autem Pappolenus ejus obitum, neptem illius de qua. separatus fuerat, recepit. Ante hoc autem tempus desponsatam eam habuerat; sed dissimulante de nuptiis Fclice episcopo, hic cum magna cohorte veniens, abloratorio puellam abstraxit, et in basilicam beati Albini confugit. Tunc Felix episcopus ira commotus, circumventam puellam do, lis a marito separavit. Mutataque veste apud Vasatensem urbem h in monasterio posuit: sed illa occultos pueros i nuntios dirigit, ut scilicet eam ereptam a loco in quo posita erat, acciperet. Quod ille non abnuens, assumptam de monasterio puellam suo conjugio copulavit, regalibusque munitus præceptionibus, timere parentum distulit minas.