Latin
Book 1, Book 6
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 6.19
Unproofread scanNot analysed yet
XIX. Apud Pontem vero Urbiensem civitatis Parisiacæ, Chilpericus rex custodes posuerat, ut insidiatores de regno fratris sui ne nocerent aliquid, arcerentur. Quo b Asclepius ex duce præcognito, nocte irruens, interfecit omnes, pagumque ponti proximum graviter depopulatus est. Cumque hæc regi Chilperico nuntiata fuissent, mittit nuntios comitibus, ducibusque, et reliquis agentibus i, ut collecto exercitu in regnum germani sui irruerent. Sed prohibitus est consilio bonorum hominum, ne iaceret, dicentium sibi: illi perverse egerunt, tu vero sapienter age. Mitte fratri nuntios, et si injuriam tuam emendare vOluerit, nihil man quaeras i: si vero noluerit, tractabis deinceps quid sequaris. Et sic ratione accepta, prohibito exercitu legationem fratri dirigit. Sed ille cuncta emendans, fratris quaesivit integre charitatem.