Latin
Book 1, Book 6
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 6.20
Unproofread scanNot analysed yet
XX. Eo anno Chrodinus obiit, vir magnificæ bonitatis et pietatis, eleemosynarius valde, pauperumque refector, prolluus ditator ecclesiaruDl, clericorumque nutritor. Nam saepe a novo fuudans villas ponens vineas, ædificans domos, culturas erigens, vocans episcopis quorum erat parva facultas, dato epulo, ipsas domos cum cultoribus et culturis, cum argento, peristromatibus, utensilibus, ministris et famulis benigne distribuebat, dicens: Sint haec Ecclesiæ data, ut dum de his pauperes reficiuntur, mihi veniam obtineant apud Deum. Multa autem et alia bona de hoc viro audivimus, quae insequi longum est Transiit autem aetate septuagenaria k.