Latin
Book 1, Book 6
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 6.21
Unproofread scanNot analysed yet
XXI. Haec in hoc anno iterato signa apparuerunt. Luna eclipsim passa est; infra Turonicum territo. rium verus de effracto pane sanguis effluxit; murt urbis Suessionicæ corruerunt; apud Andegavam urhenr terra tremuit; infra muros vero Burdegalensis oppidi ingressi lupi canes devoraverunt, nequaquam homines metuentes; per coelum ignis discurrere visus est. Sed et Vasatensis civitas incendio concremata est, ita ut ecclesiæ vel domus ecclesiasticæ vastarentur. Ministerium tamen omne ereptum fuisse cognovimus.