Latin
Book 1, Book 6
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 6.3
Unproofread scanNot analysed yet
III. Dcnique cum apud eamdem villam commoraretur, Egidius Rhemensis episcopus cum primis CbUdeberli proCeribus in legationem ad Chilpericum regem venit, ibique collocutione facta, ut ablate Guntchramni regis regno, hi se coojungere debeant in pace, ait Chilpericus rex: Filii mihi, peccatis incre. scentibus, non remanserunt, nec mihi nunc alius superest æres, nist fratris mei giberti filius, id est Childebertus rex: ideoque in omnibus quae laborare potuero, hic hæres existat. Tantum dum advixero, liceat mihi sine scrupulo aut disceptatione cuncta tenere. At illi gratias agentes, pactionibus subscriptis, ea quae locuti fuerant Rrmaverunt, et ad Childebertum cum magnis muneribus sunt regressi. Quibus discedentibus, Chilpericus rex Leudovaldum I episcopum cum primis regui sui direxit. Qui dato susceptoque sacramento h, pactionibusque firmatis, munerati regressi sunt.