Latin
Book 1, Book 6
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 6.4
Unproofread scanNot analysed yet
IV. Lupus vero dux Campanensis i, cum jamdiu ab adversis fatigaretur et spoliaretur assidue, et præsertim ab Ursione et Вertefredo a, ad eHremum. conventione facta ut occideretur, commoverunt exercitum contra eam. Quod cernens Bruuicbildi. regina, condolens fidelis sui insecutiones injustas, præcingens se viriliter, irrupit medios hostium cuneos, dicens: Nolite, o viri, nolite malum hoc facere, nolite persequi innocentem; nolite pre uno homine committere prælium, quo solatium regionis intereat. Hæc illa loquente, respondit Ursio: Recede a nobis, o mulier. Sufficiat tibi sub viro tenuisse regnum. Nunc autem filius tuus regnat, regnumque ejus non tua, sed nostra tuitione salvatur. Tu vero recede a nobis, ne te ungulae equorum nostrorum cum terra confodiant. Haec et alia cum diutissime inter se protulissent, obtinuit reginae industria ne pugnarent. Tamen ab illo loco discedentes, irruerunt in domos Lupi et direpto omni praesidio b, fingentes se illud in thesauro regis recondere, suis eum domibus inLuterunt, intendentes Lupo minas, atque dicentes: Vivua virtutem nostram non evadet. At ille cernens se ill discrimine, tutata infra urbis Lugduni Clavati muros conjuge sua, ad Guntchramnum regem confugit. A quo benigne susceptus cum eo latuit, exspectans ut Childebertus ad legitimam perveniret aetatem.