Latin
6.5.1 to 6.5.23
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 6.5.1-23
Unproofread scanNot analysed yet
V. Igitur Chilpericus rex, cum adhuc apud supradictam villam moraretur, impedimenta moveri præcipiens, Parisios venire disponit. Ad quem cum jam valedicturus accederem, Judaeus quidam, Priscus nomine, qui ei ad species coemendas familiaris erat, advenit. Cujus caesarie rex blande apprehensa manu, ait ad me, dicens: Veni, sacerdos Dei, et impone manum super eam. Illo autem renitente, ait rex: mens dura, et generatio semper iucrooula, qum non intelligit Dei Filium sibi prophetarum vocibus repromissum; nun intelligit ecclesiastica mysteria in suis sacrificiis figurata. Hæc eo dicente, Judaeus ait; Deus non eget conjugio, neque prole ditatur, neque ullum consortem regni habere patitur, qui per Moysen ait: Videte, videte quia ego sum Dominus, et absque me non est deus. Ego occidam, et ego vivere faciam; percutiam, et ego sanabo (Deut. XXXII, 59). Ad hec rex ait: Dens ab spiritali utero Fi- Uum genuit sempiternum, non aetate juniorem, non potestate minorem, de quo ipse att: Ex utero ante luciferum genui te (Psal. cla, 5). Hunc ergo ante sæcula natum, in novissimis saeculis mundo misit sanatorem, sicut ait propbeta tuus: Misit Verbum suum, et sanavit eos (PIaL. CVI, 20). Quod auLom ais, quia ipse non generet, audi prophetam tuum diceutem ex voce dominica: Nunquid ego, gui alios parere facio, ipse non pariam (Isai. LXVI, 9)Ad? haec enim de populo, qui in eum per fidem renascitur, ait. haec Judaeus respondit: Nunquid Deus homo fieri potuit, aut de muliere nasci, verberibus subdi, morte damnari? Ad hæc rege tacente, in medium me ingereM dixi: Ut Deus Dei Filius bomo fieret, non suæ, aed nostræ necessitatis exstitit causa. Nam captivum peccato hominem, et diaboli servituti sub. jectum redimere non potuerat, nisi hominem assumpsisset. Ego vero non de Evangeliis et Apostolo, quae noe credis, sed de tuis libris testimonia praebens, proprio te mucrone confodiam, sicut quondatu David Goliam legitur trucidasse.