Latin
6.6.1 to 6.6.21
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 6.6.1-21
Unproofread scanNot analysed yet
VI. Fuit antem apud urbem Nicensem eo tempore Hospitius reclausus magnae abstinentiae, qui constrictus catenis ad purum corpus terreis, induto desuper cilicio, nihil aliud quam purum panem cum pauCiS dactylis comedebat. In diebus autem Quadragesimæ, de radicihus herbarum Ægyptiarum c, quibus eremitæ utuntur, exhibentibus sibi negotiatoribus alebatur. Ei primum quidem jus in quo coxerant hauriens, ipsas sumebat in posterum. Magnas enim per eum Dominus virtutes dignatus est operari. Nam quodam tempore, revelante sibi Spiritu sancto adventum Langobardorum in Gallias hoc modo prædixit: Venient. inquit, Langobardi in Gallias, et devastahunt civitates septem, eo quod increverit malitia eorum in conspectu Domini, quia nullus est intelligens, nullus est requirens Deum; nullus est qui faciat bonum, quo ira Dei placeLur. Est enim omnis populus infidelis, perjuriis deditus, furtis obnoxius, in homicidiis promptus, a quibus nullus justitiæ fructus ullatenus crescit d; non decimae dantur, nou pauperes aluntur, non teguntur nudi, non peregrini hospitio recipiuntur, aut cibo sufficienter satiantur: ideo haec plaga supervenit. Nunc autem dico vobis: Congerite omnem substantiam vestram infra murorum septa, ne a Langobardis diripiatur; et vos ipsos in locis firmissimis communite. Haec eo loquente, omnes obstupefacti et valedicentes cum magna admi. ratione ad propria sunt regressi, Monachis quoque dint: Abscedite et vos a loco, auferentes vobiscum quae habetis; ecce enim appropinquat gens quam prædixi. Dicentibus autem illis: Nonrelinquimus, sanctissime pater, ait: Nolite timere pro me; futurum est enim ut inferant mihi injurias, sed non nocebunt usque ad mortem. Discedentibus autem monachis, venit gens iNa; et dum cuncta quae reperit vastat, pervenit ad locum ubi sancius Dei reclausus erat. At ille per fenestram turris ostendit se eis. Illi vero circumeuntes turrem, aditum per quem ingrederentur ad eum, invenire non poterant.