Latin
6.6.22 to 6.6.41
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 6.6.22-41
Unproofread scanNot analysed yet
Tunc duo ascendentes detexerunt tectum, et videntes eum cinctum catenis, iudutumque cilicio, dicunt: Hic malefactor eSI, et homicidium fecit: ideo iri hil ligaminibus vinctus tenetur. Vocatoque interprete, sciscitantur ab eo quid mali fecerit, ut tali supplicio arctaretur. At ille fatetur se homicidam esse, omnisque criminis reum, Tunc unus, extracto gladio ut in caput ejus libraret, dextera in ipso ictu suspensa diriguit, nec eam ad se potuit revocare. Tunc gladium laxans, terrae dejecit. Hæc videntes socii ejus, clamorem in caelum dederunt, flagitantes a sancto, ut quid agi oporteret clementer insinuaret. ipse vero imposito salutis signo, brachium sanitati restituit. Ille autem in eodem loco conversus, tonsurato capite fidelissimus monachus nunc habetur. Duo vero duces a qui eum audierunt, incolumes patriæ reJditi sunt; qui vero contempserunt praecepnm ejus, (niserabililer in ipsa Provincia smt de functi. Multi autem ex ipsis a daemoniis correpti, clamabant: Cur nos, sancte et beatissime, sic crucias et incendis? sed imposita eis manu, mundabat eos. Posthæc homo erat Andegavensis incola, qui per nimiam febrem eloquium pariter auditumque perdi- 'derat; et cum de febre convaluisset, surdus perroanebat ac mutus. Igitur diaconus ex provincia illa Romam directus est, ut beatorum apostolorum pigoora, vel reliquorum sanctorum qui urhem illam muniunt, exhiberet. Qui cum ad parentes infirmi illius pervenisset, rogant ut eum sibi comitem itineris sumere dignaretur,; confisi quod si beatissimorum apostolorum adiret sepuJcra, protinus posset assequi medicinam. Euntibus autem illis, venerunt ad locum ubi beatus Mospitius habitabat. Quo salutato ac deosculato, causas itineris diaconus pandit, ac proficisci se Romam indicat, seseque his qui sancto viro de naucleris amici essent, commendari deposcit. Cumque ibi adhuc moraretur, sensit vir beatus per Spiritum Domini adesse virtutem. Et ait diacono: Infirmum qui comes tui nunc est itineris, rogo ut meis conspectibus repraesentes.