Latin
Book 1, Book 7
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 7.12
Unproofread scanNot analysed yet
XII. Igitur Guntchramnus rex comites suos ad comprehendendas civitates, quas quondam Sigibertua de regno Chariberti fratris sui acceperat, direxit; ut exigentes sacramenta, suis eas ditionibus 8ubjugarent. Turonici vero atque Pictavi ad Childebertum, Sigiberti filium, transire voluerunt: sed commoti BIturici "contra eos venire disponunt, atque infra terminum Turonicum incendia facere cœperunt. Tunc Marojalensem *ecclesiam termini Turonici, iti qua sancti Martini reliquiæ habebantur, incendio concremarunt: sed virtus beati adfuit, ut in tam valida incendio pallulæ, quae super altarium fuerant positae, non consumerentur ab igne. Et non solum ipsae, sed etiam herbulae olim collectae, altarioque locatae, nequaquam exustae sunt 4. Quae incendia videntes Turonici, legationem mittunt, dicentes melius sibi esse ad tempus Guntehramno regi subdi, quam cuncta incendio aut ferro vastari.