Latin
Book 1, Book 7
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 7.13
Unproofread scanNot analysed yet
XIII. Confestim autem post mortem Chilperici, Gararicus dux Lemovicas accesserat, et sacramenta ex nomine Childeberti susceperat; exinde Pictavis veniens, ab ipsis receptus est, et ibi morabatur. Audiens autem quae Turonici patiebantur, mittit legationem, obtestans ne nos ad partem Guntechramni regis tradere deberemus, si nobis veHemus esse consultum: sed meminerimus potius Sigiberti, qui quondam genitor Childeberti fuit. Nos vero haec rursum episcopo et civibus mandata remisimus, quod nisi se ad tempus Guntchramno regi subderent, similia paterenturl, asserentes hunc esse nunc patrem super duos filios, Sigiberti scilicet et Chilperic! ,qui ei fuerant adoptati: et sic tenere regni principatum, ut quondam Chlothacharius rex fecerat pater ejus. His quoque noR acquiescentibus, Gararicus de civitate egreditur, quasi exercitum adducturus, in urbe vero Eberonem cubicularium Childeberti regis relinquens. Sicharius vero cum Willacbario c Aurelianensi comite, qui nunc Turonis acceperat d, exercitum contra Pictavos commovit, ut scilicet ab una parte Turonici, ab alia Biturici commoti cuncta vastarent. Qui cum ad terminum propinquassent, ac domos cremare coepissent, miserunt ad eos Pictavi legatos, dicentes: Petimus ut usque in placito, quod inter se Guntchramnus et Childebertus reges habent, sustineatis. Quod si conveait ut pagos hos bonus rex Guntchramnus accipiat, non resistimus; sin aliud, dominum nostrum recognoscimus, cni servire plenius debeamus. Ad haec illi responderunt: Nibil ad nos t de hac causa pertinet, nisi tautum jussa principis adimplere. Nam si notueritis, cuncta ut coepimus evastamus, unque hoc res ageretur, ut universa incendio, prædæ, atque captivitati traderentur, ejectis de civitate hominibus Childeberti, sacramenta Guntchramno regi dederunt, non longo tempore ea custodientes.