Latin
7.14.1 to 7.14.18
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 7.14.1-18
Unproofread scanNot analysed yet
XIV. Igitur adveniente placito, directi sunt a Chitdeberto rege Egidius episcopus, Guntchramnus Boso, Sigivaldus, et alii multi ad Guntchramnum regem,. ingressisque ad eum, ait episcopus: Gratias agimus Deo omnipotenti, o piissime rei, quod te post multos labores regionibus tuis regnoque restituit. Cui rex ait: IlIi enim dignæ sunt gratiae referendas, qui est Rex regum, et Dominus dominorum, qui haec sua miseratione operari dignatus est. Nam non tibi, cujus consilio doloso ac perjuriis regiones meae anno superiore incensae sunt; ,qui nunquam emintegram cum ullo homine habuisti, cujus dolositas ubique dispergitur, qui non sacerdotem, sed inimicum regni nostri te esse declaras. Ad haec verba episcopus iracundia commotus siluit. Unus autem ex legalis dixit: Supplicat nepos tuus Childebertus, ut civitates quas pater ejus tenuit, reddi jubeas. Ad haec ille respondit: Jam dixi vobis prins, quia pactiones nostrae mihi haec conferunt; ideoque eas reddere nolo. Alius quoque legatorum ait: Rogat nepos tuus, ut Fredegundem maleficam, per quam multi reges interfecti sunt, reddi jubeas, ad ulciscendam mortem patris', patrui et consobrinorum suorum. Ait ille: Tradi ei, inquit, in potestatem non poterit, quia filium regem babet. Sed et ea quae contra illam asseritis, vera esse non credo. Post hos Guntchramnus Boso quasi aliquid suggesturus, ad regen accedit. Et quia sOlluerat Gundovaldum manifeste regem levatum; anlicipans rex verba ejus, ait: inimice regionis regnique nostri, qui propterea ante hos annos Orientem aggressus es, ut Ballomerem quemdam (sic enim vocabat rex, Gundovaldumj, super regnum nostrum adduceres, semper perfide, et nunqnam custodiens quae promittis. Cui ille: Tu, inquit, dominus et rex regali in solio resides, et nullus tibi ad ea quæ loqueris ausus est respondere. lusontem euim me de hac causa profiteor. At si aliquis est similia mihi, qui hoc crimen impingat occulte, veniat Dune palam et loquatur.