Latin
Book 1, Book 7
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 7.2
Unproofread scanNot analysed yet
II. Defuncto igitur Chilperico, inventaque quam diu quæsierat morte, Aurelianenses cum Blesensibus e juncti super Dunenses irruunt, eosque inopinantes proterum; domos annonasque, vel quae movere facile non poterant, incendio tradunt; pecora diripiunt, atque res quas levare poterant, sustulerunt. Quibus discedentibus conjuncti Dunenses cum reliquis Carnolenis, de vestigio subsequuntur, simili sorte eos afficientes qua ipsi affecti fuerant, nihil in domibus, vel extra domos, vel de domibus relinquentes. Cumque adhuc inter se jurgia commoventes desævirent, et Aurelianenses contra hos arma concuterent, intercedentibus comitibus, pax usque in audientiam data est, scilicet ut in die quo judi. cium erat (uLurum, pars quae contra partem injuste exarserat, justitia mediante componeret, et sic a bello cessatum est.