Latin
Book 1, Book 7
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 7.3
Unproofread scanNot analysed yet
III. Vedastes. cognomento Avo, qui ante hos annos Lupum Ambrosiumque pro amore uxoris Ambrosii interfecerat, et ipsam sibi, quae consobrina sua esse dicebatur, in matrimonium acceperat, dum multa sCelera infra Pictavum terminum perpetraret, quodam loco cum Childerico Saxone conjunctus, dum se invicem conviciis lacessirent, unus ex pueris Childerici b Avonem hasta transfixit. Qui ad terrant mens, plerisque adhuc ictibus sauciatus, iniquamanimam sanguine defluente refudit; fuitque ultrix divina majestas sanguinis innocentis, quem propria effuderat manu. Multa enim furta, homicidia, adulteriaque miserrimus supe commiserat, quæ silere melius puto. Composuit tamen filiis Saxo ille mortem ejus.