Latin
Book 1, Book 7
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 7.4
Unproofread scanNot analysed yet
IV. Interea Fredegundis regina jam viduata Paristos advenit, et cum thesauris, quos infra murorum septa concluserat, ad ecclesiam confugit c, atque a Ragnemodo fovetur episcopo: reliquos vero thesaurus, qui apud villam Calam remanserant, in quibus erat missorium illud aureum, quod nuper fecerat (lib. VI, cap. 2 ),thesaurarii levaverunt, el ad Childebertum regem, qui tunc apud Meldensemd commorabatur urbem,. velociter transierunt.