Latin
Book 1, Book 7
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 7.7
Unproofread scanNot analysed yet
VII. Quibus discedentibus:, legati iterum Cbildeberti ad antedictum regem veniunt, Fredegundem reginam requirentes, atque dicentes: Redde homiddam, quæ amitam meam soggillavit, quae patrem interfecit, et patruum: quae ipsos quoque consobrinos mens gladio interemit 5. At ille: In placito, inquit, quod habemus, cuncta decernimus, tractantes quid oporteat fieri. Nam Fredegundem patrocinio suo fovehat, ipsamque sæpius ad convivium evoeans, promittens se et fierimaximum defensorem. Quadam vero die dum pariter ad mensam epularentur, regina consurgens, et valedicens, a reae detinebatur, dicente sibi: Adhuc aliquid cibi sume. Cui illa: Indulge, inquit, deprecor, domine mi, quia juxta consuetudinem mulierum contigit mihi, ut pro conceptu consurgam. Haec ille audiens, obstupuit, sciens quartum esse mensem, ex quo alium ed derat filium: tamen permisit eam consurgerc. Priores quoquede regno Chilperici, ut erat Ansoualdus et reliqui,ad filium ejus qui erat, ut superius diXimus, quatuor mensium, se collegerunt, quetn Chlotharium i vocitaverunt, exigentes sacramenta per civitates, quæ ad Chilpericum prius aspelerani, ut scilicet fideles esse debeant Guntchramno regi, ac Depoti suo Chlolbario. Guntchramnus vero rex omnia, quæ fideles regis Chilperici non rectediversisabstulerant, justitia intercedente, restituit. Multa et ipse ecc1csiis conferens, testamenta quoque defunctorum, qui ecclesias haeredes instituerant, et ab Chilperico compressa ruerant, restauravit: multisque a se benignum exbibeos, ac muha pauperibus tribuens.