Latin
Book 1, Book 7
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 7.8
Unproofread scanNot analysed yet
VIII. Sed quia non erat fidus ab hominibus inter quos venerat, armis se munivit, nec ullquaD) ad ecclesiam aut reliqua loca quo ire delectabat sine grandi pergebat custodia, Unde factum est, ut quadam die Dominica, postquam diaconus silentiume populis ut Missæ auscultarentur, indixit, rex conversus ad populum diceret: Adjuro vos, o vtri cum mulieribus qui adestis, ut nuhi fidem inviolatam servare dignemini, nee me, ut fratres meos nuper fecistis, interimatis; liceatque mihi vel tribus annis nepotes meos, qui mihi adoptivi facti sunt filii, enutrire: ne forte contingat, quod divinitas æterna non patiatur, ut cum illis parvulis, me defuncto, simul pereatis; cum de genere nostro robustus hon fuerit qui defenset. Haec eo dicente, omnis populus orationem pro rcge fudit ad Dominum.