Latin
Book 1, Book 9, Exemplar Pactionis
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 8
Unproofread scanNot analysed yet
XXV. Igitur Childebertus rex cum petentibus Langobardis sororem suam regi* eorum esse conjugem, acceptis muneribus, promisisset; advenientibus Gottborum legatis ipsam, eo quod gentem illam ad fidem catholicam conversam fuisse cognosceret, repromisit b, ac legationem ad imperatorem direxit, ut quod prius non fecerat c, nunc contra Langobardorum gentem debellans cum ejus consilio eos ab Italia removcret; nihilominus et exercitum suum ad regionem ipsam capessendam direxit. Commotis ducibus cum exercitu illuc abeuntibus, confligunt pariter: Bed nostris valde caesis, multi prostra- Ii, nonnulli capti, plurimi etiam per fugam lapsi vix in patriam redierunt. -Tantaque ibi fuit strages de Francorum exercitu, ut olim similis non recolatur.