Latin
Book 1, Book 9, Exemplar Pactionis
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 9-2
Unproofread scanNot analysed yet
XXVI. Anno quoque quarto decimo Childeberli regis Ingoberga regina, Chariberti quondam relicta, migravit a saeculo, mulier valde cauta d ac vita religiosa praedita, vigiliis et orationibus atque eleemo- 8ynis non ignava: quæ, credo, per providentiam Dei commonita, ad me usque nuntios dirigens, ut in bis quae de voluntate sua, id cst pro animcc remedio cogitabat, adjutor existerem; sic tamen ut ad ipsam accedens, quae consilio habito fieri decernebat, scriptura connecteret. Accessi, fatcor, vidi hominem timentem Deum: quae cum me benigne excepisset, notarium vocat, et habito, ut dixi, mecum consilio, quaedam ecclesiae Turonicae et basilicae sancti Martini, quaedam Cenomannicae ecclesix delegavit; ac post paucos menses subitanea ægritudine fatigata, migravit a saeculo, multos per chartulas I liberos derelinquens, septuagesimo, ut arbitror, vitæ anno, relinquens tiliam unicam,quam in Cantia regis cujusdam filius matrimonio copulavit. XXVII. Amalo quoque dux dum conjugem in aliam villam pro exercenda utilitate dirigit, in amo rem puellulae cujusdam ingenuae ruit. Et facta nocte crapulatus a vino misit pueros, ut detrabentes puellulam, eam toro ejus ascirent. Illa quoque repugnante, et violenter in ejus mansionom deducta, dum eam alapis caedunt, sanguinis unda ex narium meatibus decurrente perfunditur. Unde factum est ut ipse quoque stratus ducis antedicti hoc rivo cruentaretur, quam et ipse pugnis, colaphis, aliisque ictibus verberatam in ulnam suscepit, et statim oppressus somno dormire coepit. At illa extensa manu trans caput viri gladium reperit: quo evaginato, caput ducis, velut Judith Holofernis, ictu virili libravit. Illo quoque voces emittente, concurrunt famuli. Quam cum interficere vellent, exclamavit ille, di. cens: Ne faciatis, quaeso. Ego enim peccavi, qui vim castitati inferre conatus sum. Nam hæc quan pudicitiam studuit conservare, omnino non pereat. Hæc dicens, spiritum exhalavit. Cumque super eum familia conjuncta lamentaretur, adjutorio Dei eruta puella domum egreditur, et per noctem Cabillonensem urbem adiit, quae est sita ab eo loco quasi millia triginta quinque: ibique basilicam sancti Mar. celli ingressa, regis prostrata pedibus, cuncta quæ pertulerat pandit. Tunc rex misericordissimus non solum ei vitam donavit, verum etiam praeceptionem tribui jussit, ut in verbo suo posita, a nullo unquam parentum defuncti illius in aliquo molestiam pateretur. Verumtamen hoc Deo praestante cognovimus, quod puellae castitas non est ab ereptore saevo [Al. suo] ullatenus violata.