Latin
8.17 to 8.30
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 8.17-30
Unproofread scanNot analysed yet
Patrata ergo victoria regionem illam capessunt, in suam redigunt potestatem. Chlothacharius vero rediens, Radegundem filiam Bertharii regis securn captivam abduxit, sibique eam in matrimonium sociavit. Cujus fratrem postea injuste per homines iniquos occidit. Illa quoque ad Deum conversa, mutata veste monasterium sibi in'ra Pictavensem urbem construxit, quae orationibus, jejuniis, vigiliis atque eleemosynis prædita in tantum emicuit, ut magna in populis haberetur. Cum autem adhuc supradicti reges in Thoringia cssent, Theudericus Clolhacharium fratrem suum occidere voluit. Et praeparatis occulte cum armis viris, eum ad se vocat, quasi secretius cum eo aliquid tractaturus, expansoque in parte domus illius tentorio, de uno pariete in alterum, armatos post eum stare jubet. Cumque tentorium illud esset brevius, pedes armatorum apparuere detecti. Quod cognoscens Chlothacharius, cum suis armatus ingressus et domum. Theudericus vero intelligens hunc hæc cognovisse, fabulam fingit, et alia ex aliis loquitur. Denique nesciens qualiter daium suum deliniret, discum ei magnum argenteum pro gratia dedit. Clothacharius vero valedicens, et pro munere gratias agens, ad metatum regressus est. Theudericus vero queritur ad suos, nulla exstanti causa suum perdidisse catinum: et ad filium suum Theudebertum ait: Vade ad patruum i tuum, ct roga ut munus quod ei dedi, tibi sua voluntate concedat. Qui abiens, quod pctiit impetravit. In talibus enim dolis Thcudericus multum callidus erat.