Latin
9.1 to 9.20
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 9.1-20
Unproofread scanNot analysed yet
VIII. In a confinio vero termini Arverni, Gaba! ! tani atque Rutbeni, synodus episcoporum facta est contra Tetradiam, relictam quondam Desiderii, eo quod repeteret ab ea Eulalius comes res quas ab eo fugiens secum tulisset. Sed bane causam, vel qualiter Eulalium reliquerit, vel qucmadmodum ad Desiderium confugerit altius memorandum putavi. Culalius autem, ut juvenilis ætas habet, agebat quaepiam irrationabiliter: unde factum est, ut a matre sæpius increpitus, haberet in eam odium quain amare debuerat. Denique cum in oratorio domus suae hæc in oratione frequenter incumberet, et nocturnas vigilias persaepe dormientibus famulis, in oratione cum lacrymis expleret, in cilicio quo orabat suggillata reperitur. Sed nescientibus cunctis quis hæc fecisset; crimen tamen parricidii refertur ad filium. Haec cum Cautinus episcopus Arvernæ urbis comperisset, eum a communione submovit. Convenientibus autem civibus cum sacerdote ad festivitatem beati martyris Juliani, ad pedes episcopi Eulalius ille prosternitur, querens se inauditum a communione remo. tum. Tunc episcopus permisit eum cum cæteris Missarum spectare e solemnia. Veru. n ubi ad communicandum ventum est, et Eulalius ad altarium accessisset, ait episcopus: Rumor populi parricidam te proclamat esse. Ego vero utrum perpetraveris hoc scelus, an non, ignoro: idcirco in Dei hoc et beati martyris Juliani statuo judicio. Tu vero, si idoneus es, ut asseris, accede propius, et sume tibi Eucharistiae particulam, atque impone ori tuo d. Erit enim Dens respector conscientiae tux. At ille accepta Eucharistia, communicans abscessit. Habebat enim uxorem Tetradiam nobilem ex matre, patre inferiorem. Sed cum in domo sua vir ancillarum concubitu misceretur, conjugem negligere coepit, et cum ab scorto reverteretur, gravissimis eam plagis saepius afficiebat. Sed et pro multis sceleribus debita nonnulla contraxerat, in quibus ornamenta et aurum uxoris saepissime evertebat. Denique inter has angustias mulier collocata, cum honorem omnem, quem in domo viri habuerat perdidisset, et ille abisset ad regem, haec a Viro [AI.