Latin
9.21 to 9.39
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 9.21-39
Unproofread scanNot analysed yet
Vero], sic enim erat nomen huminis, mariti sui nepote concupiscitur, scilicet ut quia ille perdiderat conjugem, hujus matrimonio jungeretur. Virus autem timens inimicitias avunculi, multurem Desiderio duci transmisit, videlicet ut succedente tempore copularetur ei: quae omnem substantiam viri sui, tam in auro quam in argento, et vestimentis, et quae moveri poterant, cum seniore filio secum sustulit, relicto iti domo alio juniore. Rediens vero Eulalius ex itinere, comperit quœ acciderant. Sed cum mitigato dolore paululum quievisset, super Virum nepotem suum irruit, eumque inter arcta vallium Arvernarum interemit. Audiens autem Desiderius, qui et ipse uxorem nuper perdideras, quod scilicet Virus interfectus fuisset, conjugio suo Tetradiam sociavit. Eulalius vero puellam de monasterio Lugdunensi diripuit. eamque accepit. Sed concubinae ejus, instigante, ut quidam asserunt, invidia, maleficiis sensum ejus oppilaverunt. Post multum vero temporis, Eulalius Emerium hujus puellae consobrinum clam appetiit, occiditque. Similiter Socratium fratrem sororis suae e quem pa. ter ex concubina habuerat, interemit. Et alia multa mala fecit, quae enarrare perlongum est. Joannes filius ejus, qui cum sua discesserat genitrice, a domo Desiderii dilapsus, Arvernum venit. Cumque jam Innocentius episcopatum Ruthenae urbis ambisset, mandatum ei mittit Eulalius, ut res que ipsi in hujus civitatis territorio debebantur, per hujus auxilium recipere posset. Sed Innocentius ait: Si de filiis tuis unum accipio, quem clericum factum in solatio meo retineam, faciam quae piecaris. At ille transmisit puerum, Joannem nomine, recepitque res suas. Susceptoque Innocentius episcopus puero, totondit comam capitis ejus, deditque eum archidiacono ecclesiae sum; qui in tanta se abstinentia subdidit, ut pro tritico hordeum sumerct, pro vino aquam hauriret, et pro equo asino uteretur, vestimenta vilissima liabens. Igtur conjunctis, ut diximus, sacerdotibus et viris magnificis in confinio supradictarum urbium, Tetradia ab Agino repræsentatur, atque Eulalius.