Latin
1.1.45 to 1.1.52
Gregory of Tours, Libri Historiarum 1.1.45-52
Not analysed yet
21. De Ioseph, qui eum sepelivit. Adpraehensum autem et Ioseph, qui eum aromatibus conditum in suo monumentu recondedit, in cellolam includitur et ab ipsis sacerdotum principibus custoditur, maiorem in eum habantes sevitiam, ut Gesta Pilati ad Tiberium imperatorem missa referunt, quam in ipsum Dominum, ut cum ille a militibus, hic ab ipsis sacerdotibus custodiretur. Sed resurgente Domino, custodibus visione angelica territis, cum non inveniretur in tumulo, nocte parietis de cellola, in qua Ioseph tenebatnr, suspenduntur in sublimi, ipse vero de custodia, absolvente angelo, liberatur, parietibus restitutes in locum suum. Cumque pontifecis custodibus exprobrarent et sanctum corpus ab eisdem instanter inquirerent, dicunt eis militis: 'Reddite vos Ioseph, et nos reddimus Christum; sed ut virum agnuscimus, neque vos benefactorem Dei neque nos Dei filium reddere nunc valemus. Tunc illis confusis, milites sub hac excusatione liberantur. 22. De Iacobo apostulo. Fertur Iacobus apostolus, cum Domino iam mortuum vidisset in cruce, detestasse atque iurasse, numquam se comisurum panem, nisi Dominum cerneret resurgentem. Tertia demum die rediens Dominus, spoliato tartaro cum triumphum, Iacobo se ostendens ait: 'Surge, Iacobi comedi, quia iam a mortuis resurrexi'. Hic est Iacobus iustus, quem fratrem Domini nuncupant, pro eo quod Ioseph fuerit filius ex alia uxore progenitus. 23. De die resurrectiones dominicae. Dominicam vero resurrectionem die prima facta credimus, non septimam, sicut multi putant. Hic est dies resurrectiones domini nostri Iesu Christi, quem nos propriae dominicum pro sancta eius resurrectione vocamus. Hic primus lucem vidit in principio, et hic primus Dominum resurgentem contemplare meruit de sepulchro. A captivitate vero Hierusolimae et desolationem templi usque ad passionem domini nostri Iesu Christi, id est usque Tiberii septimo decimo anno, subpotantur anni 668. 24. De ascensione Domini. De ascensione Domini et de interitu Pilati atque Herodis.