Latin
1.1.53 to 1.1.55
Gregory of Tours, Libri Historiarum 1.1.53-55
Not analysed yet
Resurgens autem Dominus, per quadraginta dies cum discipolis de regno Dei disputans, videntibus illis in nube susceptus evectusque in caelis, ad Patris dexteram resedet gloriosus. Pylatus autem gesta ad Tiberium caesarem mittit et ei tam de virtutibus Christi quam de passione vel resurrectione eius insinuat. Quae gesta apud nos hodie retenentur scripta. Tiberius autem hoc ad senatu recensivit, quod senatus cum ira respuit pro eo, quod non ad eum primitus advenissent. Hinc etenim contra christianos prima odiorum germina pullularunt. Pylatus autem non permanens inpunitus, ob suae malitiae scelere, hoc est pro nece quam in dominum nostrum Iesum Christum exercuit, propriis se manebus interfecit. Quem Manicheum fuisse multi putant secundum illud quod in euangelio legitur: Venirunt quidam de Galileis, nuntiantes ei, quorum sanguine miscuit Pylatus cum sacrificiis eorum. Sic et Herodes rex, dum in apostulos Domini saevit, percussus divinitus ob tanta scelera, intumiscens ac scatens vermibus, accepto cultro, ut malum purgaret, propriae se manus ictu liberavit. 25. De passione apostolorum atque Nerone. Beatus Petros apostolus sub imperatore Claudio, quarto ab Augusto, Romam adgreditur, ibique praedicans, in multis virtutibus manefestissime Christum esse Dei filium conprobavit. Ab illis enim diebus christiani apud civitatem Romanam esse coeperunt. Cum autem nomen Christi per populos magis ac magis dilataretur, oritur contra haec antique serpentes invidia, et totis se imperatoris praecordiis inmittit saeva malignitas. Nam Nero ille luxoriosus, vanus atque superbus virorum succuba et rursum virorum appetitor, matris, sororum ac proximarum quaeque mulierum spurcissimus violator, ad complendam malitiae suae molem primus contra Christi cultum persecutionem excitat in credentes. Habebat enim secum Simonem magum, virum totius malitiae et omnes magicae artis argumento magistrum. Hunc elisum per apostolus Domini Petrum atque Paulum, commotus contra eos, cur Christum, filium Dei, praedicarent et idola adorare contempnerent, Petrum crucem, Paulum gladio iubet interfice. Ipse quoque excitatam super se seditionem fugire temptans, quarto ab Urbe lapide propria se manum interfecit.