Latin
1.1.77 to 1.1.84
Gregory of Tours, Libri Historiarum 1.1.77-84
Not analysed yet
36. De nativitate sancti Martini et crucis inventione. Romanorum tricesimus quartus imperium obtinuit Constantinus, annis triginta regnans feliciter. Huius imperii anno undecimo, cum post excessum Diocliciani pax reddita fuisset ecclesiis, beatissimus praesul Martinus apud Sabariam Pannoniae civitatem nascitur parentibus gentilibus, non tamen infimis. Hic Constantinus anno vicessimo imperii sui Crispum filium veneno, Faustam coniugem calentem balneo interfecit, scilicet quod proditores regni eius esse voluissent. Huius tempore venerabile crucis dominicae lignum per studium Helenae matris repertum est, prodente Iuda Hebraeo, qui post baptismum Quiriacus est vocitatus. Usque hoc tempus historiographus in chronicis scribit Eusebius. A vicessimo primo enim eius imperii anno Hieronimus praesbiter addidit, indicans, Iuvencum praesbiterum euangelia versibus conscripsisse, rogante supradicto imperatore. 37. De Iacobo Nisebeno episcopo. Sub Constantis autem imperio Iacobus Nisebenus fuit, ad cuius praeces inclinatae aures divinae clementiae multa pericula a civitate eius reppulerunt. Sed et Maximinus Treverorum episcopus potens in omni sanctitate repperitur. 38. De transitu Antonii monachi. Nono decimo Constantini iunioris anno Antonius monachus transiit centesimo quinto aetatis anno. Beatissimus Helarius Pictavinsis episcopus suasu hereticorum exilio deputatur, ibique libros pro fide catholica scribens, Constantio misit; qui quarto exilii anno eum absolvi iubens, ad propria redire permisit. 39. De adventum sancti Martini. Tunc iam et lumen nostrum exoritur, novisque lampadum radiis Gallia perlustratur, hoc est eo tempore beatissimus Martinus in Gallias praedicare exorsus est, qui Christum, Dei filium, per multa miracula verum Deum in populis declarans, gentilium incredulitatem avertit. Hic enim fana distruxit, heresem oppraessit, eclesias aedificavit et, cum aliis multis vertutibus refulgeret, ad consummandum laudes suae titulum tres mortuos vitae restituit. Quarto Valentiniani et Valentis anno sanctus Helarius apud Pictavus, plenus sanctitate et fide, multis virtutibus aeditus, migravit ad caelos; nam et ipsi legitur mortuos suscitasse.