Latin
1.1.85 to 1.1.94
Gregory of Tours, Libri Historiarum 1.1.85-94
Not analysed yet
40. De Melanea matrona. Melania vero matrona nobilis et incula urbis Romanae Hierusolimis ob devotionem abiit, Urbano filio Romae relecto. Quae ita se in cuncta bonitate ac sanctitate omnibus praebuit, ut Thecla vocaretur ab incolis. 41. De interitu Valentis imperatoris. Post mortem autem Valentiniani Valens integri successor imperii, monachus ad militiam cogi iubet, nolentes fustibus praecipit verberari. Post haec bellum saevissimum in Thracias Romani gessire, in quo tanta stragis fuit, ut Romani, amisso equorum praesidio, pedebus fugirent. Cumque a Gotis internitione maxima caederentur et Valens sagitta fugiret sauciatus, parvum tugurium adgressus, inminentibus hostibus, super se incensam casulam, optatam caruit sepulturam. Sicque ultio divina ob sanctorum effuso sanguinem tandem emissa processit. Hucusque Hieronimus; ab hoc vero tempore Horosius presbiter plus scripsit. 42. De imperio Theudosi. Igitur cum Gratianus imperator distitutam cernerit esse rem publicam, Theodosio collegam imperii facit. Hic Theodosius omnem spem suam atque fidutiam in Dei misericordiam ponit; qui multas gentes non tam gladio quam vigiliis et oratione conpescuit, rem publicam confirmavit, Constantinopuli urbem victor ingressus est. 43. De interitum Maximi tiranni. Maximus vero cum per tyrannidem oppraessis Brittanis sumsisset victuriam, a militibus imperator creatus est. In urbe Treverica sedem instituens, Gratianum imperatorem circumventum dolis interfecit. Ad hunc Maximum beatus Martinus iam episcopus venit. In loco ergo Gratiani Theodosius ille, qui totam spem in Deum posuerat, totum suscepit imperium. Qui deinceps divinis affatibus fretus, Maximum spoliatum imperio interfecit. 44. De Orbico Arvernorum episcopo. Apud Arvernus vero primus episcopus post Stremonium episcopum praedicatoremque Urbicus fuit, ex senatoribus conversus, uxorem habens, quae iuxta consuetudinem ecclesiasticam, remota a consortio sacerdotis, religiose vivebat. Vacabant enim ambo orationem, elemosinis atque operibus bonis. Cumque haec agerent, libor inimici, quae semper est aemula sanctitate, conmovetur in femina; quam in concupiscentiam viri succendens, novam Evam effecit. Nam succensa mulier a libidine, operta peccati tenebris, pergit ad domum ecclesiae per tenebras noctis. Cumque obserata omnia repperisset, pulsare fores ecclesiasticae domus coepit hac voce huiusmodi dare: 'Quousque sacerdos dormis ? Quousque hostia clausa non reseras? Cur satellitem spernes? Cur obduratis auribus Pauli praecepta non audis? Scripsit enim: Revertimini ad alterutrum, ne temptet vos Satanas. Ecce! ego ad te revertor, nec ad extraneum, sed ad proprium vas recurro'. Haec et his similia diu declamanti, tandem sacerdotis tepescit religio. Iubet eam cubiculo intromitti, ususque concubitum eius, discedere iubet. Dehinc tardius ad se reversus et de perpetrato scelere condolens, acturus paenitentiam, diocesis suae monasterium appetit, ibique cum gemitu ac lacrimis quae commiserat diluens, ad urbem propriam est reversus. Qui, impleto vitae cursu, migravit a saeculo. Nata est enim filia ab hoc conceptu, quae in religione permansit. Ipse quoque sacerdos cum coniuge et filia in cripta Cantabennensi iuxta aggerem publicum est sepultus. In cuius loco Legonus episcopus subrogatur.