Latin
2.1.12 to 2.1.15
Gregory of Tours, Libri Historiarum 2.1.12-15
Not analysed yet
6. De basilica sancti Stefani apud Metensim orbem. Igitur Chuni a Pannoniis egressi, ut quidam ferunt, in ipsa sanctae paschae vigilia ad Mettinsem urbem reliqua depopulando perveniunt, tradentes urbem incendium populum in ore gladii trucidantes ipsusque sacerdotes Domini ante sacrosancta altaria perimentes. Nec remansit in ea locus inustus praeter oraturium beati Stefani primi martyres ac levitae. De quo oraturio quae a quibusdam audivi narrare non distuli. Aiunt enim, quia, priusquam hi hostes venerent, vidisse virum fidelem in visu quasi conferentem cum sanctis apostolis Petro ac Paulo beatum levitam Stefanum de hoc excidio ac dicentem: 'Oro, domini mi, ut non permittatis obtentu vestro Mettensim urbem ab inimicis exuri, quia locus in ea est, in quo parvitatis meae pignera contenentur; sed potius sentiant se populi aliquid me posse cum Domino. Quod si tantum facinus populi supercrevit, ut aliut fieri non possit, nisi civitas tradatur incendio, saltim vel hoc oraturium non cremetur'. Cui ille aiunt: 'Vade in pace, dilectissime frater, oraturium tantum tuum caribit incendium! Pro urbe vero non obtinebimus, quia dominicae sanctionis super eam sententia iam processit. Invaluit enim peccatum populi, et clamor malitiae eorum ascendit coram Deo; ideo civitas haec cremabitur incendio'. Unde procul dubium est, quod horum obtentu, urbe vastata, oraturium permansit inlaesum. 7. De uxore Aetii. Attela vero Chunorum rex a Mittense urbe egrediens, cum multas Galliarum civitates oppraemeret, Aurilianis adgreditur eamque maximo arietum inpulsu nititur expugnare. Erat autem eo tempore beatissimus Annianus in supradicta urbe episcopus, vir eximiae prudentiae ac laudabilis sanctitatis, cuius virtutum gesta nobiscum fideliter retenentur. Cumque inclusi populi suo pontefice, quid agerent, adclamarent ille confisus in Deo, monet omnes in oratione prosterni et cum lacrimis praesentem semper in necessitatibus Domini auxilium inplorare. Denique his ut praeciperat depraecantibus, ait sacerdus: 'Aspicite de muro civitatis, si Dei miseratio iam succurrat'. Suspicabatur enim per Domini misericordiam Aetium advenire, ad quem et Arelate abierat prius suspectus futuri. Aspicientes autem de muro, niminem viderunt. Et ille: 'Orate', inquid, 'fideliter; Dominus enim liberavit vos hodie!' Orantibus autem illis, ait: 'Aspicite iterum!' . Et cum aspexissent, niminem viderunt qui ferret auxilium. Ait eis tertio: 'Si fideliter petitis, Dominus velociter adest'. Ad ille cum fletu et heiulatu magno Domini misericordiam inplorabant. Exactam quoque orationem, tertio iuxta senis imperium aspicientes de muro, viderunt a longe quasi nebolam de terra consurgere. Quod renuntiantes, ait sacerdus: 'Domini auxilium est'. Interea iam trementibus ab impetu arietum muris iamque ruituris, ecce! Aetius et Theudor Gothorum rex ac Thorismodus, filius eius, cum exercitibus suis ad civitatem adcurrunt adversumque hostem eieciunt repelluntque. Itaque liberatam obtentu beati antestites civitatem, Attilanem fugant. Qui Mauriacum campum adiens, se praecingit ad bellum. Quod hi audientes, se contra eum viriliter praeparant. His diebus Romam sonus adiit, Aetium in maximo discrimine inter falangas hostium laborare. Quo auditu uxor eius anxia atque maesta, assiduae basilicas sanctorum apostolorum adibat atque, ut virum suum de hac via reciperet sospitem, praecabatur. Quae cum die noctuque haec agerit, quadam nocte homo pauperculus, crapulatus a vino, in angulo basilicae beati Petri apostoli obdormivit. Clausis autem ex more usteis, a custodibus non est nanctus. De nocte vero consurgens, relucentibus per tota aedis spatia lychinis, pavore territus, aditum, per quem foris evaderit, quaerit. Verum ubi primi atque alterius ustei claustra pulsat et obserata cuncta cognoscit, solo decubuit, trepidus praestolans locum, ut, convenientibus ad matutinis hymnis populis, hic liber abscederit. Interea vidit duas personas se invicem venerabiliter salutantes sollicitusque de suis esse prosperetatibus. Tunc qui erat senior ita exorsus est: 'Uxoris Aeti lacrimas diutius sustenire non patior. Petit enim assiduae, ut virum suum de Galliis reducam incolomem, cum aliud exinde fuisset apud divinum iuditium praefinitum, sed tamen obtenui inmensam pietatem pro vita illius. Et ecce nunc illum propero viventem exinde reducturus! Verumtamen obtestor, ut qui haec audierit sileat arcanumque Dei vulgare non audeat, ne pereat velociter a terra'. Ille autem haec audiens, silire non potuit; sed mox inluciscente caelo omnia quae audierat matrisfamiliae pandit, expletisque sermonibus, lumen caruit oculorum. Igitur Aetius cum Gothis Francisque coniunctus adversus Attilanem confligit. At ille ad internitionem vastari suum cernens exercitum, fuga delabitur. Theodor vero Gothorum rex huic certamine subcubuit. Nam nullus ambigat, Chunorum exercitum obtentu memorati antestites fuisse fugatum. Verum Aetius patritius cum Thorismodo victuriam obtinuit hostesque delivit. Expletoque bello, ait Aetius Thorismodo: 'Festina velociter redire in patriam, ne insistente germano a patris regno priveris'. Haec ille audiens, cum velocitate discessit, quasi antecipaturus fratrem et prior patris cathedram adepturus. Simili et Francorum regem dolo fugavit. Illis autem recedentibus, Aetius, spoliato campo, victor in patriam cum grande est reversus spolia. Attila vero cum paucis reversus est, nec multo post Aquileia a Chunis capta, incensa atque deruta, Italia pervagata atque subversa est. Thorismodus cui supra meminimus, Alanos bello edomuit, ipsi deinceps post multas lites et bella a fratribus oppraessus ac iugulatus interiit.