Latin
2.1.8 to 2.1.11
Gregory of Tours, Libri Historiarum 2.1.8-11
Not analysed yet
4. De persecutionem sub Athanarico agitata. Multae enim heresis eo tempore Dei eclesias inpugnabant, de quibus plerumque ultio divina data est. Nam et Athanaricus Gothorum rex magnam excitavit persecutionem; qui multus christianorum diversis poenis adfectus gladio detruncabat; sed et nonnullus exilio datus fame variisque cruciatibus enecabat. Unde factum est, ut, inminente iudicio Dei, pro effusione sanguinis iusti a regno depelleretur et esset exsul a patria, qui Dei eclesias inpugnabat. Sed ad superiora redeamus. 5. De Aravatio episcopo et Chunis. Igitur rumor erat, Chunos in Galliis velle prorumpere. Erat autem tunc temporis apud Tungrus oppidum Aravatius eximiae sanctitatis episcopus, qui vigiliis ac ieiuniis vacans, crebro lacrimarum imbre perfusus, Domini misericordiam praecabatur, ne umquam gentem hanc incredulam sibique semper indignam in Galliis venire permitterit. Sed sentiens per spiritum, pro dilictis populi sibi hoc non fuisse concessum, consilium habuit expetendi urbem Romanam, scilicet ut, adiunctam sibi apostolicae virtutis patrocinia, quae humiliter ad Domini misericordiam flagitabat, mereretur facilius obtinere. Accedens ergo ad beati apostoli tumolum, depraecabatur auxilium bonitatis eius, in multa abstinentia, maximae inaedia se consumens, ita ut bidui triduique sine ullo cibo putuque maneret, nec esset intervallum aliquod, in quo ab oratione cessaret. Cumque ibidem per multorum dierum spatia in tali adflictione moraretur, fertur hoc a beato apostolo accepisse responsum: 'Quid me, vii sanctissime, inquietas? Ecce! enim apud Domini deliberationem prursus sanccitum est, Chunos in Gallias advenire easque maxima tempestate debere depopulari. Nunc igitur sume consilium, accelera velociter, ordena domum tuam, sepulturam conpone, require lentiamina munda! Ecce! enim migraberis a corpore, nec videbunt oculi tui mala, quae facturi sunt Chuni in Galliis, sicut locutus est dominus Deus noster'. Hoc a sancto apostolo pontifex responso suscepto, iter accelerat Galliasque velociter repetit, veniensque ad urbem Tungrorum, quae erant necessaria sepulturae secum citius levat, valedicensque clericis ac reliquis civibus urbis, denuntiat cum fletu et lamentatione, quia non visuri essent ultra faciem illius. At ille cum heiulato magno et lacrimis prosequentes supplecabant humili praece, dicentes: 'Ne derelinquas nos, pater sanctae, ne obliviscaris nostri, pastor bonae!' Sed cum eum fletibus revocare non possent, accepta benedictione cum osculis, redierunt. Hic vero ad Treiectinsem urbem accedens, modica pulsatus febre, recessit a corpore, ablutusque a fidelibus, iuxta ipsum agerem publicum est sepultus. Cuius beatum corpus qualiter post multorum temporum spatia sit translatum, in libro Miraculorum scripsimus.