Latin
7.1.35 to 7.1.41
Gregory of Tours, Libri Historiarum 7.1.35-41
Not analysed yet
17. De Promoto episcopo. Promotus vero, qui in Dunense castro ordinante Sigybertho rege episcopus fuerat institutus et post mortem regis amotus fuerat, eo quod castrum illud esset diocisis Carnotena, -contra quem ita iudicium latum fuerat, ut praesbiterii tantum officium fungeretur -accessit ad regem, depraecans, ut ordinationem episcopatus in antedicto castro reciperet. Sed, obsistente Pappolo Carnotenae urbis episcopo ac dicente, quia: 'Diocisis mea est', ostendente praesertim iudicium episcoporum, nihil aliud potuit obtenere cum rege, nisi ea quae sub ipsius castri termino propria habebat reciperit, in qua cum genetrice adhuc superstite moraretur. 18. De eo quod rege dictum est. De eo quod rege dictum est, ut se cautum redderet, ne interficeretur. Commorante vero rege apud urbem Parisiacam, venit quidam pauper, dicens: 'Audi, rex, verba oris mei. Noveris enim, quia Faraulfus, cobicularius quondam fratris tui, quaerit te interficere. Audivi enim consilium eius, ut, eunte te matutina oratione ad aeclesiam, aut cultro adpeteret aut hasta transfoderet'. Obstupefactus autem rex, misit vocare eum. Quo negante, de his rex metuens, armis se valde munivit, nec paenitus ad loca sancta vel alibi nisi vallatus armatis adque custodibus procedebat. Faraulfus autem non post multum tempus mortuus est. 19. Quod regina in villa abire iussa est. Cum autem magnus clamor fierit adversus eos qui potentes cum rege fuerant Chilperico, scilicet quod abstulissent vel villas vel res reliquas de rebus alienis, omnia, quae iniuste ablata fuerant, rex reddi praecepit, sicut iam superius indecatum est. Fredegundem quoque reginam ad villam Rodoialensim, quae in Rhodomagensie termino sita est, abire praecepit. Secutique sunt eam omnes meliores natu regni Chilperici regis. Ibique relinquentes eam cum Melanio episcopo, qui de Rhodomago submotus fuerat, ad filium eius se transtulerunt, promittentes, quod ab his studiosissime nutriretur.