Latin
7.1.42 to 7.1.45
Gregory of Tours, Libri Historiarum 7.1.42-45
Not analysed yet
20. Quod idem emisit qui Brunechildem lederet. Postquam autem Fredegundis regina ad supradictam villam abiit, cum esset valde maesta, quod ei potestas ex parte fuisset ablata, meliorem a se existimans Brunichildem, misit occulte clericum sibi familiarem, qui eam circumventam dolis interemere possit, videlicet ut, cum se subtiliter in eius subderet famulatum, ab ea credi possit, et sic clam percoliretur. Veniens igitur clericus, cum diversis ingeniis se eidem commendavit, dicens: 'A facie Fredegundis reginae fugio, deposcens auxilium tuum'. Coepit se etiam omnibus reddere humilem, carum, oboedientem ac reginae privatum. Sed non longo tempore interposito, intellexerunt eum dolosae transmissum; vinctusque ac caesus, cum rem patifecisset occultam, redire permissus est ad patronam. Reseransque quae acta fuerant, effatus, quod iussa patrari non potuissit, manuum ac pedum abscisione multatur. 21. De fuga et custodia Eberulfi. His ita gestis, cum rex Gunthchramnus Cabillonno regressus mortem fratris conaretur inquirere et regina crimen super Eberulfum cobicularium inposuissit -rogatus enim fuerat ab ea, ut post mortem regis cum ipsa resederet, sed optenere non potuit -haec ergo inimicitia pullulante, adseruit regina ab eodem principem interfectum, ipsumque multa de thesauris abstulisse et sic in Toronicum abscessisse, ideoque, si rex mortem fratris desideraret ulciscere, noverit huius causae hunc esse signiferum. Tunc rex iuravit omnibus optimatibus, quod non modo ipsum ,verum etiam progeniem eius in nonam generationem deleret, ut per horum necem consuetudo auferretur iniqua, ne reges amplius interficerentur. Quod cum Eberulfus conperissit, basilicam sancti Martini, cuius res saepe pervaserat, expetivit. Tunc data occansione, ut custodiretur, Aurilianensis adque Blesensis vicissim ad has excubias veniebant, impletisque quindecim diebus, cum praeda multa revertebantur, adducentis iumenta, pecora vel quodcumque derepere potuissent. Ille vero, qui beati Martini iumenta abduxerant, commota altercatione, se invicem lanceis transfixerunt. Duo, qui mulas diripiebant, ad domum vicini cuiusdam accedentes, potum rogare coeperunt. Cumque ille se habere negarit, elevatis lanceis ut eum transfoderent, hic extracto gladio utrumque perfodit, cecideruntque ambo et mortui sunt; iumenta tamen sancti Martini reddita sunt. Tantaque ibi tunc mala per hos Aurilianensis gesta sunt, ut nequeant explicari.