Latin
7.1.48 to 7.1.51
Gregory of Tours, Libri Historiarum 7.1.48-51
Not analysed yet
23. De Iudaeo interfecto cum suis. Praesenti quoque anno Armentarius Iudaeus cum uno sectae suae satillite et duobus christianis ad exegendas cautionis, quas ei propter tributa puplica Iniuriosus ex vecario, ex comite vero Eonomius deposuerant, Toronus advenit. Interpellatisque viris, promissionem accepit de reddendo pecuniae fenore cum usuris, dicentibus sibi praeterea ipsis: 'Si ad domum nostram veneris, et quae debentur exsolvimus et aliis te muneribus, sicut dignum est, honoramus'. Eo quoque eunte, ab Iniurioso suscipetur et convivio conlocatur; expletoque epulo, adpropinquante nocte, commoti ab eodem loco ad alium transeunt. Tunc, ut ferunt, Iudaei cum duobus christianis ab Iniuriosi hominibus interfecti, in puteum, qui propinquus erat domui eius, proiecti sunt. Auditis his parentes eorum quae gesta fuerant, Toronus advenerunt; datoque quibusdam hominibus inditio, puteum repperiunt virosque extrahunt, multum negante Iniurioso, quod in hac causa non fuerit inquinatus. Post haec in iuditio venit; sed cum fortiter, ut diximus, denegaret et hii non haberent, qualiter eum convincere possint, iudicatum est, ut se insontem redderet sacramento. Sed nec hoc his adquiescentibus, placitum in regis Childeberthi praesentiam posuerunt. Verumtamen neque pecunia neque cautionis Iudaei defuncti repertae sunt. Loquebantur tunc multi hominum, Medardum tribunum in hoc scelere mixtum fuisse, eo quod et ipse a Iudaeo pecuniam mutuassit. Iniuriosus tamen ad placitum in conspectu regis Childeberthi advenit et per triduum usque occasum solis observavit. Sed cum hii non venissent neque de causa ab ullo interpellatus fuisset, ad propria rediit. 24. De praeda urbis Pectavae. Anno igitur decimo Childeberthi regis rex Gunthchramnus, commotis gentibus regni sui, magnum iuncxit exercitum. Sed pars maior cum Aurilianensibus adque Biturigis Pectavum petiit. Excesserant enim de fide, quam regi promiserant. Miseruntque prius legationem, ut scirent, utrum susceperentur ab his an non. Sed episcopus loci Maroveus dure suscepit hos nuntios. At illi infra terminum ingressi, praedas, incendia adque homicidia faciebant. Hii vero qui cum praeda revertebantur, per Toronicum transeuntes, similiter illis qui iam sacramenta dederant faciebant, ita ut ipsae quoque aeclesiae incenderentur et quaecumque invenire potuissent diriperentur. Quod saepius actum est, dum illi ad regem egre converterentur. Sed cum exercitus propius ad urbem accederet et iam pars maxima regionis devastata cerneretur, tunc miserunt nuntios, fideles se rege Gunthchramno fatentes. At illi infra murus urbis recepti, super episcopum inruerunt, dicentes, eum infidelem esse. Ille vero cum se ab his cerneret coartatum, effracto unum de sacris ministeriis calicem aureum et in numisma redactum, se populumque redemit.